C. XII. Epistola Athanasii postulantis capitula Niceni concilii.
Septuaginta Niceni capitula, que de prefatasinodo, iubente domino meo Alexandro, decreta
omnium episcoporum attuli que sunt igne combusta,
optamus, ut a sede sanctae ecclesiae uestra auctoritate
percipere per presentes legatos mereamur. Item: §. 1.
Presentibus nobis septuaginta in memorata sinodo
capitula tractata sunt: triginta a Grecis, greca
edita lingua; et triginta a Latinis, similiter latina edita
lingua. Sed uisum est CCCXVIII. episcopis Spiritu
sancto repletis, et maxime iam dicto Alexandro, et apostolicae
sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur,
aliis atque congruis locis insererentur, et ad formam
LXX. discipulorum, uel totius orbis terrae linguarum, septuaginta
tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, que
omnem Christianorum informarent orbem.
Gratian. Quomodo ergo uiginti tantum capitula in Nicena
sinodo statuta dicuntur, cum septuaginta capitula (ut Athanasius
scribit) in ea statuta monstrentur? His ita respondetur: Capitula
Nicenae sinodi quedam in desuetudinem abierunt:
uiginti tantum in Romana ecclesia habentur.
Unde Stephanus Papa scribit, dicens Luitberto
Episcopo Maguntino: