C. II. De auctoritate quatuor conciliorum.
Sicut sancti euangelii quatuor libros, sic quatuor conciliasuscipere et uenerari me fateor. Nicenum scilicet, in
quo peruersum Arrii dogma destruitur: Constantinopolitanum
quoque, in quo Eunomii et Macedonii error conuincitur:
Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas
iudicatur: Calcedonense uero, in quo Euticetis Dioscorique
prauitas est reprobata; hec tota deuotione amplector,
integerrima approbatione custodio, quia in his
uelut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit,
et cuiuslibet uitae atque actionis norma existit. §. 1.
Quintum concilium quoque ueneror, in quo epistola, que
Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; Theodorus
personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis
separans, ad impietatis perfidiam cecidisse conuincitur,
scripta quoque Theodori, per que beati Cirilli fides
reprehenditur, ausu dementiae prolata, refutatur. Cunctas
uero quas prefata ueneranda concilia personas respuunt,
respuo, quas uenerantur, amplector: quia dum uniuersali
sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis
presumit aut absoluere quos religant, aut ligare
quos absoluunt.
De eisdem scribit etiam Gelasius Papa [in concilio habito
Romae cum LXX. Episcopis] dicens: