Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Que concilia sancta Romana ecclesia suscipiat.

Sancta Romana ecclesia post illas ueteris et noui testamenti
scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi
non prohibet: Sanctam sinodum Nicenam CCCXVIII.
Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua
Arrius hereticus condempnatus est; sanctam sinodum Constantinopolitanam,
mediante Theodosio seniore Augusto, in
qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit;
sanctam sinodum Ephesinam primam, in qua Nestorius
dampnatus est consensu beatissimi Papae Celestini, mediante
Cirillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio
episcopo ab Italia destinato; sanctam sinodum Calcedonensem,
mediante Martiano Augusto et Anatolio Constantinopolitano
episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana heresis
simul cum Dioscoro eiusque complicibus dampnatae
sunt; sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus
instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda,
et recipienda decernimus.
§. 1. Iam nunc subiciendum est de opusculis sanctorum
Patrum, que in ecclesia catholica recipiuntur. §. 2. Opuscula
B. Cipriani martiris et Cartaginensis episcopi. §. 3.
Item opuscula B. Gregorii Nacianceni episcopi. §. 4. Item
opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. §. 6. Item opuscula
B. Iohannis Constantinopolitani episcopi. §. 9. Item
opuscula B. Ylarii Pictauiensis episcopi. §. 10. Item opuscula
B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. §. 11. Item opuscula


B. Augustini episcopi Ipponensis. §. 12. Item opuscula B.
Ieronimi presbiteri. §. 13. Item opuscula beati Prosperi
uiri religiosissimi. §. 14. Item epistolam B. Leonis
Papae ad Flauianum episcopum destinatam, cuius textum
si quisquam usque ad unum iota disputauerit, et
non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit.
§. 15. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum,
qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio
deuiauerunt, nec ab eius fideli predicatione seiuncti sunt,
sed communionis ipsius gratia Dei usque ad ultimum diem
uitae suae participes fuerunt, legenda decernimus. §. 16.
Item decretales epistolae, quas beatissimi Papae diuersis
temporibus ab urbe Romana pro diuersorum Patrum consolatione
dederunt, uenerabiliter suscipiendae sunt.
[PALEA.
§. 17. Item gesta sanctorum martirum, qui multiplicibus
tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum
triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum
dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec
suis uiribus, sed gratia Dei et adiutorio uniuersa tolerasse?
Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari
cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et
eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab
infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam
rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cuiusdam
Quirici et Iulitae, sicut Gregorii aliorumque huiusmodi
passiones, que ab hereticis perhibentur conscriptae.
Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi
oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non
leguntur. Nos tamen cum predicta ecclesia omnes martires
et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus
noti sunt, omni deuotione ueneramur. §. 18. Item
uitas Patrum, Pauli, Antonii, Ilarionis et omnium eremitarum,
quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus,
cum omni honore suscipimus. §. 19. Item actus B. Siluestri,
apostolicae sedis presulis, licet eius, qui conscripsit,
nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis
legi cognouimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur
ecclesiae. §. 20. Item scripta de inuentione S. crucis dominicae,
et alia scripta de inuentione capitis B. Iohannis
Baptistae, nouellae quidem reuelationes sunt, et nonnulli
eas catholici legunt, sed cum hec ad catholicorum
manus peruenerint, B. Pauli apostoli sententia precedat:
"Omnia probate, quod bonum est tenete." §. 21. Item
Rufinus uir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit
libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed
quoniam B. Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate
notauit, illa sentimus, que predictum B. Ieronimum
sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de
uniuersis quos uir sepius memoratus zelo Dei et fidei


religione reprehendit. §. 22. Item Origenis nonnulla opuscula,
que uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda
suscipimus, reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus
esse renuenda. §. 23. Item chronicon Eusebii Cesariensis,
atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamuis in
primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus
atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit
librum: propter rerum tamen notitiam singularem,
que ad instructionem pertinent, usquequaque
non dicimus renuendos. §. 24. Item Orosium uirum eruditissimum
collaudamus, quia ualde nobis necessariam aduersus
paganorum calumpnias ordinauit historiam, miraque
breuitate contexuit. §. 25. Item uenerabilis uiri Sedulii
pascale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni
laude proferimus. §. 26. Item Iuuenci nichilominus
laboriosum opus non spernimus, sed miramur.
§. 27. Ceterum, que ab hereticis, siue scismaticis
conscripta uel predicata sunt, nullatenus recipit catholica
et apostolica ecclesia Romana. E quibus pauca,
que ad memoriam uenerunt, et a catholicis uitanda sunt,
credimus esse subdenda. §. 28. Imprimis Arriminensem
sinodum, a Constantio Cesare Constantini filio congregatam
mediante Tauro prefecto, ex tunc et nunc et usque
in eternum confitemur esse dampnatam. §. 29. Item
itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti
Clementis liber VIII., apocrifum. §. 30. Actus nomine
Andreae apostoli, apocrifi. §. 31. Actus nomine Philippi
apostoli, apocrifi. §. 32. Actus nomine Petri apostoli,
apocrifi. §. 33. Actus nomine Thomae apostoli, apocrifi.
§. 34. Euangelium nomine Thaddei, apocrifum.
§. 35. Euangelium nomine Thomae apostoli, quo utuntur
Manichei, apocrifum. §. 36. Euangelium nomine Barnabae,
apocrifum. §. 37. Euangelium nomine Bartholomei
apostoli, apocrifum. §. 35. Euangelium nomine Andreae
apostoli, apocrifum. §. 39. Euangelia, que falsauit Lucianus,
apocrifa. §. 40. Euangelia, que falsauit Ircius,
apocrifa. §. 41. Liber de infantia Saluatoris, apocrifus.
§. 42. Liber de natiuitate Saluatoris, et de S. Maria,
et de obstetrice Saluatoris, apocrifus. §. 43.
Liber, qui appellatur Pastoris, apocrifus. §. 44. Libri omnes,
quos fecit Lenticius, discipulus diaboli, apocrifi. §. 45.
Liber, qui appellatur Fundamentum, apocrifus. §. 46. Liber,
qui appellatur Thesaurus, apocrifus. §. 47. Liber, qui appellatur
de filiabus Adae, uel Geneseos, apocrifus §. 48.
Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum uersibus,
apocrifum. §. 49. Liber, qui appellatur Actus Teclae
et Pauli apostoli, apocrifus. §. 50. Liber, qui appellatur
Nepotis, apocrifus. §. 51. Liber prouerbiorum, qui
ab hereticis conscriptus et S. Xisti nomine signatus est,
apocrifus. §. 52. Reuelatio, que appellatur Pauli apostoli


apocrifa. §. 53. Reuelatio, que appellatur Thomae Apostoli,
apocrifa. §. 54. Reuelatio, que appellatur Stephani,
apocrifa. §. 55. Liber, qui appellatur Transitus S. Mariae,
apocrifus. §. 56. Liber, qui appellatur Penitentia Adae,
apocrifus. §. 57. Liber Ogiae nomine Gigantis, qui ab
hereticis cum dracone post diluuium pugnasse perhibetur,
apocrifus. §. 58. Liber, qui appellatur Testamentum Iacob,
apocrifus. §. 59. Liber, qui appellatur Penitentia Origenis,
apocrifus. §. 60. Liber, qui appellatur Penitentia S. Cipriani,
apocrifus. §. 61. Liber, qui appellatur Penitentia Iamnis
et Mambrae, apocrifus. §. 62. Liber, qui appellatur Sortes
apostolorum, apocrifus. §. 63. Liber Lusanae, apocrifus.
§. 64. Liber canonum Apostolorum, apocrifus. §. 65.
Liber Phisiologus, qui ab hereticis conscriptus est et B.
Ambrosii nomine presignatus, apocrifus. §. 66. Historia
Eusebii Pamphili, apocrifa. §. 67. Opuscula Tertulliani
siue Africani, apocrifa §. 68. Opuscula Postumiani
et Galli, apocrifa. §. 69. Opuscula Montani, Priscillae et
Maximillae, apocrifa. §. 70. Opuscula omnia Fausti
Manichei, apocrifa. §. 71. Opuscula alterius Clementis
Alexandrini, apocrifa. §. 72. Opuscula Cassiani presbiteri
Galliarum, apocrifa. §. 73. Opuscula Victorini Pictauiensis,
apocrifa. §. 74. Opuscula Fausti Regiensis
Galliarum, apocrifa. §. 75. Opuscula Frumentii, apocrifa.
§. 76. Epistola Iesu ad Agbarum, regem, apocrifa. §. 77.
Passio Georgii, apocrifa. §. 78. Passio Cirici et Iulitae,
apocrifa. §. 79. Scriptura, que appellatur Contradictio
Salomonis, apocrifa. §. 80. Philacteria omnia,
que non angelorum, ut illi confingunt, sed demonum
magis arte conscripta sunt, apocrifa. §. 81. Hec et omnia
his similia, que Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus,
Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus
et Bonosus et qui simili errore defecerunt, Montanus
quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris,
Valentinus siue Manicheus, Faustus, Sabellius,
Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Celestius,
Donatus, Eustathius, Iouinianus, Pelagius,
Iulianus et Latiensis, Celestinus, Maximinus, Priscianus
ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutices,
Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius
Antiociam maculauit, Acatius Constantinopolitanus, cum


consortibus suis, nec non et omnes hereses, quas ipsi
eorumque discipuli, siue schismatici docuerunt uel conscripserunt,
quorum nomina minime retinentur, non solum
repudiata, uerum etiam ab omni Romana et apostolica
ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque
sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in eternum
confitemur esse dampnata.
§. 82. Ceterum, qui libri in ecclesiasticis offitiis
per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum
apostolica non reprobat, sed sequitur ecclesia) pro fidelium
edificatione adnotandum censuimus.
Quidam, quod in septuagesima ponunt pentateuchum
usque in XV. diem ante Pascha, XV. die
ponunt Ieremiam usque in cenam Domini. In cena Domini
legunt tres lectiones de lamentatione Ieremiae:
"Quomodo sedet sola ciuitas, etc." et tres de tractatu S.
Augustini in psalmum LIV.: "Exaudi Deus orationem
meam et ne despexeris," et tres de Apostolo, ubi ait in
epistola ad Corinthios: "Conuenientibus uobis in unum."
Secunda lectio sic incipit: "Similiter et calicem postquam
cenauit, etc." Tertia: "De spiritualibus autem
nolumus uos ignorare, fratres." In parasceue tres lectiones
de lamentatione Ieremiae, et tres de tractatu S.
Augustini in psalmum LXIII: "Exaudi Deus orationem
meam, cum deprecor," et tres de Apostolo, ubi ait in
epistola ad Ebreos: "Festinemus ingredi in illam requiem,
etc." Secunda lectio: "Omnis namque pontifex."
Tertia: "De quo grandis nobis sermo." In sabbato sancto
tres lectiones de lamentatione Ieremiae prophetae, et
tres de tractatu S. Augustini in eumdem psalmum LXIII.:
"Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor," et tres
de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: "Christus
assistens pontifex futurorum bonorum." Secunda lectio:
"Ubi enim testamentum est." Tertia: "Umbram enim
habens lex futurorum bonorum." In pascha Domini homilias
ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias.
In octauis paschae ponunt actus apostolorum et
epistolas canonicas et apocalipsin, usque in ocatauas pentecostes.
In octauis pentecostes ponunt libros regum et
paralipomenon usque in calendas augusti. In dominica prima
mensis augusti ponunt Salomonem usque in calendas septembris.


In dominica prima septembris ponunt Iob Tobiam,
Hester, Esdram usque in calendas octobris. In dominica
prima mensis octobris ponunt librum Machabeorum usque
in calendas nouembris. In dominica prima mensis
nouembris ponunt Ezechielem et Danielem et minores prophetas
usque in calendas decembris. In dominica prima
mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad
natiuitatem Domini. In natali Domini legunt primum
de Esaia tres lectiones. Prima lectio: "Primo tempore
alleuiata est terra Zabulon, etc." Secunda: "Consolamini,
consolamini." Tertia: "Consurge, consurge".
Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem
pertinentes. In natali S. Stephani homilia de ipso die. In
natali S. Ioannis similiter. In natali innocentium similiter.
In natali S. Siluestri similiter. In octaua natalis Domini
homilia de ipso die. In dominica prima post natiuitatem
Domini ponunt epistolas Pauli usque in septuagesimam.
In epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio incipit:
"Omnes sitientes." Secunda: "Surge, illuminare Ierusalem."
Tertia: "Gaudens gaudebo in Domino." Deinde
leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

35/36
Gehe zu Spalte: