C. I. Quo tempore ceperint canones generalium conciliorum.
Canones generalium conciliorum (ut Ysidorus ait libro 6.Etimologiarum c. 16.) a temporibus Constantini ceperunt. In
precedentibus namque annis persecutione feruente docendarum
plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas
in diuersas hereses scissa est, quia non erat episcopis
licentia conueniendi in unum, nisi tempore supradicti imperatoris.
Ipse enim dedit facultatem Christianis libere
congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Niceno
de omni orbe terrarum conuenientes iuxta fidem
euangelicam et apostolicam secundum post apostolos simbolum
tradiderunt. §. 1. Inter cetera autem concilia quatuor
sunt uenerabiles sinodi, que totam principaliter
fidem complectuntur, quasi quatuor euangelia, uel totidem
paradisi flumina. §. 2. Harum prior Nicena sinodus
CCCXVIII. episcoporum Constantino Augusto imperante
peracta est: in qua Arrianae perfidiae condempnata est
blasphemia, quam de inequalitate sanctae Trinitatis idem
Arrius asserebat, et consubstantialem Deo Patri Dei
Filium eadem sancta sinodus per simbolum diffiniuit.
§. 3. Secunda sinodus CL. Patrum sub Theodosio seniore
Constantinopolim congregata est, que Macedonium, Spiritum
sanctum Deum esse negantem, condempnans, consubstantialem
Patri et Filio Spiritum sanctum demonstrauit, dans
simboli formam, quam tota Grecorum et Latinorum confessio
in ecclesiis predicat. §. 4. Tertia sinodus Ephesina
prima CC. episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto
edita est, que Nestorium, duas personas asserentem in
Christo, iusto anathemate condempnauit, ostendens manere
in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam.
§. 5. Quarta sinodus Calcedonensis DCXXX.
sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euticem
Constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis
unam naturam pronuntiantem, et eius Dioscorum defensorem,
quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum
Nestorium episcopum cum reliquis hereticis, una Patrum
sententia dampnauit; predicans eadem sinodus Christum
Dominum sic natum de Virgine, ut in eum substantiam
et diuinae et humanae confiteamur naturae. §. 6. He
sunt quatuor sinodi principales, fidei naturam plenissime
predicantes. Sed et si qua sunt concilia, que sancti Patres
spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritates
omni manent stabilita uigore: quorum gesta in hoc
opere condita continentur.
§. 7. Sinodus autem ex greco interpretatur comitatus
uel cetus. Concilii uero nomen tractum est ex more
Romano. Tempore enim, quo causa agebatur, conueniebant
omnes in unum, communique intentione tractabant.
Unde et concilium a communi intentione dictum quasi
consilium; consilium quasi considium, d in l literam transeunte;
uel concilium dictum est ex communi intentione,
eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: supercilia
enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt,
non agunt concilium, quia non sentiunt in unum. Cetus
uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est a conueniendo
in unum. Hinc et conuentus est nuncupatus,
quod ibi homines conueniunt; sicut conuentus cetus
sic et concilium a societate multorum in unum appellatur.
De quatuor quoque conciliis scribit B. Gregorius, ita
dicens: [lib. I. Regesti Epist. 24.]