Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXI. Dies sabbatorum a carnibus abstinere debemus.

Item Gregorius VII. [in Sinodo celebrata Romae
anno sui Pontif. VI., c. 8.]
VII. Pars. Quia dies sabbati apud sanctos Patres
nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorumdem
auctoritatem sequentes salubriter ammonemus, ut quicumque
Christianae religionis participem se esse desiderat,
ab esu carnium eadem die (nisi maiori festiuitate interueniente,
uel infirmitate inpediente) abstineat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >