C. V. Quare confirmationis sacramentum baptizato tradatur.
Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 30.]Nouissime a summo sacerdote per manus inpositionem
Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum
sanctum ad predicandum aliis idem donum, quod in
baptismate consecutus est per gratiam uitae donatus eternae.
Signatur enim baptizatus cum crismate per sacerdotem in
capitis summitate; per pontificem uero in fronte, ut in
priore unctione significetur super ipsum Spiritus sancti
descensio ad habitationem Deo consecrandam: in secunda
quoque, ut eiusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum
omni plenitudine sanctitatis, et scientiae, et uirtutis uenire
in hominem declaretur.