Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. Non ab aliis quam ab episcopis manus inpositionis sacramentum perfici potest.

Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Tusciae
et Campaniae]
Manus quoque inpositionis sacramentum magna ueneratione


tenendum est, quod ab aliis perfici non potest,
nisi a summis sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab
aliis quam ab ipsis Apostolis legitur aut scitur peractum
esse, nec ab aliis, quam, qui eorum tenent locum, umquam
perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter presumptum
fuerit, irritum habeatur et uacuum, nec inter ecclesiastica
umquam reputabitur sacramenta.

< Dokument zurück | | Dokument vor >