Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LII. Item in libro sentenciarum Prosperi.

Semel inmolatus est in semetipso Christus, et tamen
cottidie inmolatur in sacramento. Quod ita intelligendum
est, quia in manifestatione sui corporis, in distinctione
membrorum suorum omnium uerus Deus et uerus homo
semel tantum in cruce pependit, offerens patri se ipsum
hostiam uiuam et passibilem, mortalem, uiuorum ac
mortuorum redemptionis efficacem, eorum scilicet, quos
altitudo diuini consilii redimendos iudicauit, presciuit
predestinauit, uocauit, modis atque temporibus, quibus id
fieri congruebat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1333/1334