Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LI. Quomodo Christus semel sit inmolatus, et quomodo cottidie inmoletur.

Item in Psalmo XX.
XVII. Pars. Semel Christus mortuus est, iustus pro
iniustis, et scimus, et certum habemus, et spe inmobili
retinemus, quia, Christus resurgens a mortuis iam non
moritur, mors illi ultra non dominabitur. Verba ista
Apostoli sunt; tamen, ne obliuiscamur, quod semel
factum est in memoria nostra omni anno fit. Quociens


Pasca celebratur, numquid tociens Christus occiditur?
sed tamen anniuersaria recordatio representat quod
olim factum est, et sic nos facit moueri, tamquam uideamus
in cruce presentem Dominum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1331/1332