[C. LIV.] Item. [ibidem, c. 4.]
"His potestatis suae gratiam negat, (que in remissionepeccatorum est), qui celestem eius potestatem diabolico
spiritu separant ab ecclesia Domini, ut omnium temporum
hereticos et scismaticos conprehenderet, quibus indulgentiam negat
quod omne peccatum circa singulos est ac uniuersos."
Et infra: [c. 5.] §. 1. "Quid mirum, si salutem negatis aliis,
qui uestram recusatis? licet illi nichil a uobis differant,
qui a uobis penitenciam petunt. Arbitror enim, quod et
Iudas potuisset tanta miseratione Domini non excludi a uenia,
si penitenciam non apud Iudeos, sed apud Christum gessisset."
Et paulo post: §. 2. "Qui agit penitenciam, non
solum diluere lacrimis debet peccatum sed etiam emendationibus
operire, et tegere delicta superiora, ut non inputetur
ei peccatum."