[C. LIII.] Idem. [lib. II. de penit., c. 7.]
V. Pars. "Quantuslibet ergo mortui fetor sit, aboleturomnis, ubi sacrum redoleuerit unguentum, et surgit defunctus,
solui iubentur uincula eius, qui adhuc in peccato est; tollitur
uelamen de facie eius, quod ueritatem gratiae, quam acceperat,
obumbrabat. Sed quia uenia donatus est, reuelare faciem,
aperire uultum iubetur. Non enim habet quod erubescat, cui
peccatum dimissum est. In tanta enim Domini gratia
tantoque diuini muneris miraculo cum oporteret uniuersos
letari, conmouebantur inpii, et aduersus Christum concilium
congregabant, Lazarum quoque interficere uolebant. Nonne
merito eorum successores uos fore cognoscitis, quorum heredes
duriciae estis? Nam et uos indignamini, et contra ecclesiam congregatis
concilium, quia uidetis mortuos in ecclesia reuiuiscere, et
peccatorum indulgentia resuscitari. Itaque (quod in uobis
est) per inuidiam rursus uultis interficere resuscitatos. Sed
Iesus non reuocat beneficia, immo cumulo libertatis
amplificat, reuiuiscit sollicite suscitatus, et celebrata
resurrectionis gratia letus ad cenam uenit."