Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XXXV.]

"Resuscitatus corpore uiuit absente suscitatore. Non autem
sic resuscitatus in anima."
[Gratian.] Cum enim Deus sit uita animae, anima uero uita
corporis, sicut corpus uiuere non potest anima absente, ita non
nisi Deo presente anima uiuere ualet. Habet itaque anima sibi
Deum presentem per gratiam, que uiuens peccatum suum confitetur,


eamque uita, que Deus est, inhabitat, quam inhabitando
uiuere facit. Si autem illam inhabitat, ergo templum Spiritus
sancti facta est, ergo illuminata est, ergo a tenebris peccatorum
expiata est, ergo templum diaboli esse desiit, que ad lucem uenit,
cuius respectus tenebras fugat. Nulla enim (ut ait Apostolus)
conuentio Christi ad Belial, nulla participatio lucis ad tenebras,
nulla conmunicatio iusticiae et iniquitatis, nullus consensus templo
Dei cum ydolis. Item, ut Christus ait: "Omnis, qui odit malum,
in luce agit." Qui autem in luce agit, operatur, sicut
Augustinus ait, cum Deo. Qui autem in Christo operatur, eius
filius probatur. Cuius enim opera quisque facit, eius filius esse
perhibetur. Unde quibusdam Dominus ait: "Si filii Abrahae
estis, opera Abrahae facite." Item: "Vos ex patre diabolo estis,
quia opera patris uestri uultis facere." Nemo autem filius Dei
et diaboli simul esse potest. "Nemo enim," ut ipse ait, "potest
duobus Dominis seruire." Item, ut Iohannes ait in epistola
sua: [I. cap. 3.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1165/1166