Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXIV.

"Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos."


[Gratian.] Conuersio autem dicitur quasi cordis undique
uersio. Si autem cor nostrum undique ad Deum a malo uertitur,
mox conuersionis suae fructum meretur, ut Deus ab ira
ad misericordiam conuersus peccati prestet indulgentiam, cuius
primo preparabat uindictam. Unde datur intelligi, quod etiam
ore tacente ueniam consequi possumus. Hinc etiam leprosi illi
quibus Dominus precepit, ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere,
ante, quam ad sacerdotes uenirent, mundati sunt. Ex quo facto
nimirum datur intelligi, quod ante, quam sacerdotibus ora nostra
ostendamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati
mundamur. Hinc etiam Lazarus de monumento uiuus prodiit;
non prius de monumento est eductus, et postea a Domino
suscitatus, sed lapide remoto, quo monumentum claudebatur,
in sepulchro reuixit, et foras uiuus prodiit. §. 1. Hinc etiam, ut
Dominus ostenderet, quod non sacerdotali iudicio, sed largitate
diuinae gratiae peccator emundatur, leprosum tangendo mundauit,
et postea ut sacerdoti sacrificium ex lege offerret precepit.
Leprosus enim tangitur, cum respectu diuinae pietatis
mens peccatoris illustrata conpungitur. Unde post trinam negationem
Petrus, Domino eum respiciente, profudit amaras
lacrimas, quibus culpam suae negationis diluit. Leprosus semetipsum
sacerdoti representat, dum peccatum suum sacerdoti
penitens confitetur. Sacrificium offert ex lege, dum satisfactionem
ecclesiae iudicio sibi inpositam factis exequitur. Sed ante, quam
ad sacerdotes perueniat, emundatur, dum per contritionem
cordis ante confessionem oris peccati uenia indulgetur. Hinc
etiam medici negantur resuscitare aliquem, ut resuscitatus
confiteatur, dum per prophetam dicitur: "Numquid medici
resuscitabunt, et confitebuntur tibi?" Item: "A mortuo, ut
auctoritas ait, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Unde
penitens ille, qui timore octauae territus exclamauerat: "Domine,
ne in furore tuo arguas me," postea supplicans aiebat:
"Saluum me fac propter misericordiam tuam, quoniam non est in
morte qui memor sit tui; in inferno autem nullus confitebitur tibi."
Si ergo nullus confitetur, nisi suscitatus, nemo autem uiuit
eternae gehennae filius, et perpetua dampnatione dignus, patet,
quod ante, quam quisque confiteatur peccatum, a reatu suae preuaricationis,
quo eterna sibi debebantur supplicia, per gratiam
internae conpunctionis absoluitur. §. 2. Item: Si ante, quam
quisque confiteatur, a Domino resuscitatur, uel resuscitatus uiuit,
dum confitetur, uel post resuscitationem iterum mortuus est,
et confitetur. Sed, sicut ante, quam resuscitaretur mortuus, confiteri
non poterat, sic post resurrectionem mortuus confiteri
non ualet. Restat ergo, ut resuscitatus uiuat, dum peccatum
confitetur. Habet itaque resuscitatorem suum sibi presentem,
seque inhabitantem.
Ut enim Augustinus ait in Psalmo LXII.:

< Dokument zurück | | Dokument vor >