Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod inter infideles coniugium non sit, multis
auctoritatibus probatur. Ait enim Paulus: "Omne, quod non
est ex fide, peccatum est." Coniunctio autem infidelium non est
ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo coniugium, quia
nullum coniugium peccatum est. Item Augustinus: "Non est
uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge sua." Ubi autem
uera pudicitia esse non potest, ibi nec uerum coniugium est. Item
Ambrosius: "Iussit Hesdras dimitti uxores alienigenas, per
quas ibant ad Deos alienos. Non est enim putandum matrimonium,
quod extra Dei decretum est factum. Sed cum cognoscitur,
est emendandum." Item Augustinus: "Non est ratum


coniugium, quod sine Deo est. His omnibus auctoritatibus
probatur, coniugium non esse inter infideles." §. 1. Econtra
inueniuntur aliae auctoritates, quibus probatur coniugium esse
inter infideles. Quarum prima est illud euangelii, quod Christus
ait: "Erunt quinque in una domo, duo in tres, et tres in duos
diuidentur," Deinde, cum personas illas enumeraret, uxorem
in uirum esse diuidendam dixit et e conuerso. Item: "Qui non
odit patrem, aut matrem, aut sororem aut uxorem, propter me,
non est me dignus;" uxorem infidelem, non fidelem dicit odio
habendam. Item: "Omnis, qui reliquerit domum, aut patrem,
aut matrem, aut sororem, uel uxorem, centuplum accipiet etc."
Uxorem in hoc loco infidelem significat, que propter Christum
dimittitur, dum potius ipsa, quam Christi fides deseritur. Item
Apostolus: "Si quis frater uxorem habet infidelem, et hec consentit
habitare cum illo, non dimittat illam, et si qua mulier
habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non
dimittat uirum. Sanctificatus est enim uir infidelis per mulierem
fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per uirum fidelem."
Item ad Titum: "Hortare adolescentulas, ut diligant uiros
suos." Hoc tam de fidelibus quam de infidelibus intelligendum
est. Infidelibus namque uiris fideles mulieres propensius
propter Deum debent obsequi, ut sic uiros suos Christo lucrari
ualeant. Sicut in passione B. Clementis de Theodora et Sisinnio
legitur mirabiliter contigisse.

< Dokument zurück | | Dokument vor >