QUESTIO II.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem post mortem nullus excommunicari
ualeat uel absolui, ex uerbis euangelii monstratur, quibus dicitur:
"Quodcumque ligaueris super terram etc." Super terram, inquit,
non sub terra; ostendens, quod uiuentes pro uarietate suorum
meritorum soluere possumus uel ligare; de mortuis autem sentenciam
ferre non possumus.
Unde Leo Papa scribit Rustico, Narbonensi Episcopo:
[epist. XC. cap. 7. al. epist. XCII. c. 6.]