Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIV. De male adquisitis bonum fieri potest.

Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum.
Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto tu
bonus, qui facis de malo bonum, et cum ceperis aliquid
boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui
conuertuntur in bonum, et tu remanes malus?
Gratian. Sed hoc multipliciter intelligitur. Facit enim de
malo bonum qui reddit quod illicite abstulit. Nomine etiam mali
cura et sollicitudo mortalium exprimitur. De malo ergo bonum
facit qui pauperibus dispensat quod cum labore et sollicitudine
acquisiuit, iuxta illud euangelii: "Facite uobis amicos de mammona
iniquitatis." Vel ex malo acquiritur quod ex turpi causa
possidetur, ueluti cum mathematicus ex arte, quam docet, uel ex
futuris, que pronunciat, nonnulla lucratur. Que uero de malo
sic acquiruntur in bonum possunt conuerti. De peccato etiam
aliqua nonnumquam acquiruntur, que pauperibus iuste erogantur.


Unde Augustinus ad Macedonium: [epist. LIV.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >