C. XIII. Maioris penae est uiolenter aliquid eripere, quam furari.
Penale est occulte auferre: multo maioris penae estuisibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, siue occulte siue
palam, habet preceptum suum. Furti enim nomine
bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non
enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique
furti nomine in lege ueteris testamenti et rapinam intelligi
uoluit. A parte enim totum significauit, quicquid
illicite rerum proximi aufertur.
Gratian. His auctoritatibus probatur, quod neque ex rebus
inuentis, neque ex male conquisitis elemosinam quisquam
facere potest.
IV. Pars. §. 1. Sed Augustinus contra testatur [serm.
XXXV. de uerbis Domini] dicens: