Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere presumpserint excommunicentur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 4.]
Clerici uel seculares, qui oblationes parentum aut
donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint,
aut id, quod ipsi donauerint ecclesiis uel monasteriis,
crediderint auferendum, sicut sinodus sancta constituit,
uelut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis
excludantur. §. 1. Si quis autem clericus furtum
ecclesiae fecerit, peregrina ei tribuatur conmunio.
VII. Pars. Gratian. Item queritur, an pro sepultura mortuorum
aliquid sit exigendum?
De his ita scribit Gregorius in Registro, Ianuario,
Episcopo Sardiniae:

< Dokument zurück | | Dokument vor >