Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. X. Ut infideles eiciantur ab ecclesiis, qui oblationes retinent defunctorum.

Item ex Concilio Varensi. [I., c. 4.]
Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis
tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abiciendi,
quia usque ad exinanitionem fidei peruenire
certum est hanc pietatis diuinae exacerbationem, quia et
fideles de corpore recedentes uotorum plenitudine
et pauperes consolatu alimoniae et necessaria sustentatione
fraudantur. Hii ergo tales quasi egentium necatores,
nec credentes iudicium Dei habendi sunt.
Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente
sententia, qua ait: "Amico quippiam rapere furtum
est, ecclesiae uero fraudare sacrilegium est."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

723/724