C. XLVIII. Res episcopi morientis metropolitano non licet inuadere.
Non liceat alicui metropolitano moriente episcopoqui sub eo est, aut res suas aut ecclesiae suae auferre,
sed sint sub custodia cleri ecclesiae defuncti episcopi,
usque dum alius ordinetur episcopus. Si uero clerici in
ecclesia non fuerint, tunc metropolitanus illibata omnia
episcopo, qui ibi ordinabitur, reddat.
Gratian. Sicut autem res ecclesiae nulli usurpare licet, ita
ecclesiae aliena inuadere non permittitur.
Unde Gregorius: [lib. II. epist. 43. ad Bonifatium
Episcopum]