C. XLVII. De eodem.
Item Innocentius II. [in Concilio Lateranensi,cap. 4.]
Illud, quod in sacro Calcedonensi concilio constitutum
est, inrefragabiliter conseruari precipimus, ut
uidelicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino
hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiae et successoris
sui in libera yconomi et clericorum permaneant potestate.
Si quis autem hoc amodo attemptare presumpserit, excommunicationi
subiaceat. Qui uero morientium presbiterorum
uel clericorum bona rapuerint simili sententiae
subiciantur.
Gratian. Hoc non solum de laicis, uerum etiam de metropolitanis
et quibuslibet aliis clericis intelligendum est: sicut
Sexta Sinodo [c. 35.] legitur: