Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. X. De eodem.

Item Augustinus in sermone de communi uita
clericorum.
Nolo, ut aliquis de nobis inueniat male uiuendi
occasionem. Prouidemus enim bona, ut ait Apostolus,
non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Propter nos conscientia nostra nobis necessaria est,
propter uos fama nostra non pollui, sed pollere debet in


uobis. Duae sunt res, conscientia et fama. Conscientia
necessaria est tibi, fama proximo tuo. Qui fidens
conscientiae negligit famam suam, crudelis est. Et
infra: §. 1. Nulli in societate nostra licet aliquid
habere proprium; sed forte aliqui habent, nulli licet,
sed qui habuerint faciunt quod non licet. Et post
pauca: §. 2. Enthecam habere non licet. Non
est episcoporum aurum seruare, et a se reuocare mendicantis
manum. Cottidie tam multi petunt, tam multi
gemunt, tam multi inopes nos interpellant, ut plures tristes
relinquamus, quia quod dare omnibus possimus non habemus.
Non habemus ergo enthecam. Et infra: §. 3.
Qui habuerit proprium, uel habere uoluerit, et de
proprio uiuere, et contra precepta ista facere, parum est
ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit.
Dixeram enim, et scio me dixisse, ut si nollent etiam
suscipere socialem uitam mecum, non illis tollerem clericatum,
seorsum manerent, seorsum uiuerent. Malui
enim habere uel claudos, quam plangere mortuos. Qui
enim ypocrita est mortuus est. Quomodo ergo, quicumque
uoluisset extra manere, et de suo uiuere, non tollerem clericatum
ei? ita modo, quia placuit eis Deo propitio hec
socialis uita, quisquis cum ypocrisi uixerit, quisquis inuentus
fuerit habens proprium, non illi permitto, ut inde
faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum.
Item: §. 4. Qui non uult mecum manere et in communi
uiuere, habeat libertatem, sed uideat, utrum habere
possit felicitatis hereditatem.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

679/680