C. IX. Clericis omnia communia esse debent.
Item Urbanus Papa omnibus catholicis. [epistolaunica, c. 1.]
Scimus uos non ignorare, quia hactenus uita communis
inter omnes Christianos uiguit, et adhuc Dei gratia uiget,
et maxime inter eos, qui in sorte Domini sunt electi, id
est clericos, sicut in Actibus apostolorum legitur: "Multitudinis
autem credentium erat cor unum, et anima una, nec
quisquam eorum, que possidebat, aliquid suum esse dicebat,
sed erant illis omnia communia." Et infra: §. 1.
Quicumque uestrum communem uitam susceptam habet,
et uouit se nichil proprium habere, uideat ne pollicitationem
suam irritam faciat, sed hoc, quod Domino pollicitus est,
fideliter custodiat, ne dampnationem sibi, sed premium acquirat
quoniam satius est non uouere, quam uotum,
prout melius potest, non perficere. Grauius enim puniuntur
qui uotum fecerunt aut fidem perceperunt, et uotum non
perfecerunt aut in malis uitam finierunt, quam illi, qui
sine uoto aut fide mortui sunt, et tamen bona
egerunt opera.