C. LXV. Qui dampnatur a sinodo quomodo in secunda innocens reparetur.
Episcopus, presbiter aut diaconus a gradu suo iniustedeiectus, si in secunda sinodo innocens inueniatur
non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos
recipiat coram altari de manu episcoporum: si episcopus
est, orarium, et baculum et anulum; si presbiter,
orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si
subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus
in reparatione sua recipiant ea, que, cum ordinarentur,
perceperant.
V. Pars. Gratian. Si ergo iniuste deiecti nec etiam per
episcopos reparari possunt, nisi de manibus eorum recipiant
quod amiserant: quomodo sua auctoritate cuique licet iniuste
ligatis communicare, et eis, non petita absolutione, sua celebrare
offitia, sicut Gelasius uidetur sentire? Ad hec respondendum
est, quod sententia aliquando est iniusta ex animo proferentis,
iusta uero ex ordine et causa; aliquando est iusta ex animo et
causa, sed non ex ordine; aliquando est iusta ex animo et
ex ordine sed non ex causa. Cum autem ex causa iniusta
fuerit, aliquando nullum in eo omnino delictum est, quod sit
dampnatione dignum: aliquando non est in eo illud, super
quod fertur sententia, sed ex alio nominandus est. Ex
animo est iniusta, cum aliquis seruata integritate iudiciarii
ordinis in adulterum uel in quemlibet criminosum non amore
iustitiae, sed liuore odii, uel precio, aut fauore aduersariorum
inductus sententiam profert. Unde Beda super epistolam Iacobi
ait: "Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur:" quia qui
iratus in aliquem sententiam profert, etsi ille quantum ad se
iustam reportet sententiam, iste tamen, qui non amore iustitiae,
sed liuore odii in eum sententiam dedit, iustitiam Dei, in quem
perturbatio non cadit, non imitatur.