Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXIV. In quem canonica non fertur sententia, penam non debet ferre canonicam.

Idem. [Gregorius Antonio Subdiacono, lib. II.
Indict. XI. epist 9.]
Non debet is penam sustinere canonicam, in cuius
dampnatione non est canonica prolata sententia.


Gratian. Ex his datur intelligi, quod iniusta sententia
nullum alligat apud Deum, nec apud ecclesiam eius aliquis grauatur
iniqua sententia, sicut ex Gelasii capitulo habetur.
Non ergo ab eius communione abstinendum est, nec ei ab
offitio cessandum, in quem cognoscitur iniqua sententia prolata.
Cur ergo capitula Cartaginensis et Affricani, atque aliorum
conciliorum prohibent iniuste dampnatum in communione
recipi ante iudicii examinationem? Cur et illud Magontiensis
Concilii statutum est:

< Dokument zurück | | Dokument vor >