Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. Ad ordinationem ecclesiae, que sibi conmissa non fuerit, minime accedat episcopus.

Item ex eodem. [c. 22.]
Episcopum non debere irruere in alienam ciuitatem,
que illi probatur non esse subiecta, neque in regionem,
que ad eius curam minime noscitur pertinere, ad aliquid
ordinandum, neque presbiteros aut diaconos constituere ad
alios episcopos pertinentes, nisi forte cum uoluntate et
testimonio propriae regionis episcopi. Quod si quispiam
horum tale facere uoluerit, irrita quidem erit
huiusmodi ordinatio, et que male usurpauerit a sinodo
arguantur. Nam si ordinare non potuerit, nullatenus ad
alios pertinentem iudicare presumat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >