C. VI. Ad ordinationem clericorum uel ecclesiarum alterius episcopi, nisi ab eodem inuitatus, non accedat episcopus.
Item ex Concilio Antioceno. [c. 13.]Nullum episcopum audere debere ex alia prouincia
ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in ecclesiis
aut proferre ad sacrum ministerium. Nec ab aliis
illuc trahatur episcopus, nisi forte per litteras rogatus
abierit non solum a metropolitano, sed ab his, qui cum
eo sunt, omnibus ipsius prouinciae episcopis. Quod si
nullo inuitante inordinate superueniat, et aliquos uel ordinare
presumpserit, uel quoslibet illi ecclesiae conpetentes,
qui ad se minime pertinent, usurpare temptauerit, uacua
quidem et inania erunt omnia, que gesserit, ipse uero huius
indisciplinati ausus et irrationabilis cepti dignas causas expendat,
tamquam depositus a sancta sinodo et propter
huiuscemodi presumptionem iam dampnatus.