C. XXI. Pro gradu sui offitii quemque meliorem esse oportet.
Item eiusdem. [ad Titum, c. 2.]Qualis enim edificatio erit discipuli, si intelligat se
esse maiorem magistro? Unde non solum episcopi, presbiteri
et diacones magnopere debent prouidere, ut cunctum
populum, cui president, conuersatione et sermone
preeant, uerum etiam inferior gradus, exorcistae,
lectores, editui, acoliti, et omnes omnino, qui domui
Dei deseruiunt, quia uehementer ecclesiam Christi
destruit meliores laicos esse quam clericos.