C. XX. Ex electione non preficiuntur episcopi, sed conprobantur.
Illud inferendum est aduersus eos, qui de episcopatuintumescunt, et putant, se non dispensationem Christi,
sed inperium consecutos, quia non statim omnibus his meliores
sint, quicumque episcopi non fuerint ordinati, et ex
eo, quod ipsi electi sunt, se magis existiment conprobatos;
si autem peccata filiorum ab episcopatu iustum
prohibent quanto magis se unusquisque considerans,
et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur,
retrahet se ab hoc, non tam honore quam onere, et
aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiget occupare.