QUESTIO II.
GRATIANUS.Quod autem queritur, si episcopus accusationem in accusatorem
uertere uoluerit, an suae simplici assertioni fides sit
habendam? facile soluitur, si sanctorum Patrum auctoritas diligenter
inspiciatur. Ut enim sancti patres diffiniunt, nullius personae,
quantumlibet exercitatae, confessioni fides est adhibenda, nisi
conpetentes probationes adhibeat.
Unde in IV. Cartaginensi Concilio [c. 29.] legitur: