C. II. Episcopus non proferat quod probare non potest.
Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium nouit,quamdiu probare non potest, nichil proferat, sed cum ipso
ad conpunctionem eius secretis correctionibus elaboret.
Quod si forte correptus pertinacior fuerit, et se communioni
publicae ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo
illum, quem reum iudicat, probatione deficiat,
indempnatus (licet his qui nichil sciunt, secedere
ad tempus pro personae maioris auctoritate iubeatur)
ille tamen, quamdiu nichil probare potest, in communione
omnium, preterquam eius, qui eum reum iudicat,
permanebit.