C. III. In cognitione causarum contentiosi locum non habeant.
In loco benedictionis considentes Domini sacerdotesnullus debet aut indiscretis uocibus perstrepere, aut
quibuslibet tumultibus perturbare, nullus etiam uana
fabulis uel risibus agi, et (quod est deterius) obstinatis
disceptationibus tumultuosas uoces effundere. "Si quis
enim (ut Apostolus ait) putat se religiosum esse, non
refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana
est religio." Cultum enim suum iustitia perdit, quando
silentia iudicii obstrepentium turbo confundit, dicente
Propheta: "Erit cultus iustitiae silentium." Debet ergo
quicquid aut considentium consultationibus agitur, aut
ab accusantium parte proponitur, sic mitissima uerborum
relatione proferri, ut nec contentiosis uocibus sensus
audientium turbent, nec iudicii uigorem de tumultu
eneruent. Quicumque ergo in conuentu concilii hec, que
premissa sunt, uiolanda crediderit, et contra hec interdicta
aut tumultu, aut contumeliis uel risibus concilium perturbauerit,
iuxta diuinae legis edictum, que precipit:
"Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium," cum omni
dedecore de consessione abstractus a communi cetu
secedat, et trium dierum excommunicationis sententiam
ferat.