C. II. Episcopus accusatus a duodecim audiatur, finis uero causae ad apostolicam sedem deferatur.
Item Zepherinus Urbis Romae Episcopus [epist. I.]omnibus Episcopis.
Duodecim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse
fuerit, eligat, a quibus eius causa iudicetur, nec
prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsi
per se eligantur, et regulariter uocatus ad suorum conuentum
primo episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur,
et rationabiliter discernatur. Finis uero eius causae ad
sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, nec
ante finiatur, quam eius auctoritate fulciatur.
Gratian. Quod uero absque sinodali audientia episcopus
dampnari prohibetur, sine preiudicio Romanae sedis intelligi
oportet, que sua auctoritate quosque ualet dampnare uel dampnatos
absoluere. Unde Gelasius: "Ipsi sunt canones etc."
infra causa: "Sententia excommunicationis notatus." §. 1.
Item Adrianus: [c. 8.] "Saluo Romanae ecclesiae in omnibus
primatu, manifestum est, quod illa, que sunt per unamquamque
prouinciam ipsius prouinciae sinodus dispenset, sicut Niceno
constat esse decretum concilio." Cum uero accusatus ad concilium
uenerit, quicquid considentium consultationibus agitur, aut
ab accusantium parte proponitur, non contentiosis uocibus, sed
mitissima uerborum relatione proferatur.
Unde in Tolletano Concilio XI. [c. I.] legitur: