Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

DISTINCTIO XCV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sacerdotes supra iubentur episcopis
tamquam subditi obedire, non ita intelligendum est, quasi non
liceat eis presentibus episcopis sacra misteria celebrare, (sicut
episcopali supercilio quidam ab his uolebant presbiteros prohibere),
sed quia presbiteri pontificibus, tamquam filii parentibus,
debent obedire. Baptizatos etiam crismate eis tangere conceditur.
Unde Gregorius scribit Ianuario Episcopo Caralitano:
[lib. III. epist. 26. Indict. XII.]
< Dokument zurück | | Dokument vor >