Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Archidiaconi super presbiteros dominacionem non exerceant.

Dictum est, quod in plerisque locis archidiaconi super
presbiteros parrochianos quandam exercent dominacionem,
et ab eis censum exigunt, quod magis ad tirannidem, quam
ad rectitudinis pertinet formam. §. 1. Si enim iuxta
Apostoli sententiam episcopi non debent esse dominantes
in clero, sed forma facti gregis ex animo, multo minus
isti facere hoc debent. Sint itaque contenti regularibus
disciplinis, et teneant propriam mensuram, et quod eis ab
episcopis iniungitur, hoc per parrochias exercere
studeant, nichil per cupiditatem et auariciam presumentes.

< Dokument zurück | | Dokument vor >