C. VIII. A sacerdotibus defendantur liberti, qui in seruitutem reuocantur.
Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 72.]Liberti, qui a quibuscumque manumissi sunt, atque
ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut
regulae antiquorum patrum constituerunt, sacerdotali
defensione a cuiuslibet insolentia protegantur, siue in statu
libertatis eorum, seu in peculio, quod habere noscuntur.