Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Sacram scripturam, non grammaticam debet episcopus exponere.

Cum multa nobis de uestris studiis fuissent nunciata,
ita nostro cordi est nata leticia, ut negare ea, que sibi
uestra fraternitas concedenda deposcit, minime ualeremus.
Sed post hec peruenit ad nos, (quod sine uerecundia
memorare non possumus) fraternitatem tuam grammaticam
quibusdam exponere. Quam rem ita moleste
suscepimus, ac sumus uehementius aspernati, ut ea, que
prius dicta fuerant, in gemitum et tristiciam uerteremus,
quia in uno se ore cum Iouis laudibus Christi laudes non
capiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopis canere,
quod nec religioso conueniat, considera.
IV. Pars. Gratian. Liberalem quoque necessitatem patientibus
sacerdotem esse oportet; alias autem uacuum portabit
nomen episcopi.
Unde Gregorius scribit [lib. V. epist. 29.] Secundo
seruo Dei inter cetera:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

299/300