C. IV. Veniam a subditis non petat qui in corripiendo modum excedit.
Quando necessitas disciplinae moribus cohercendisdicere uos dura uerba conpellit, si etiam ipsi modum
uos excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut uobis a
subditis ueniam postuletis, ne apud eos, quos oportet
esse subiectos, dum nimium seruatur humilitas, regendi
frangatur auctoritas. Et tamen petenda est uenia ab
omnium Domino, qui nouit eos, quos plus iusto forte
corripitis, quanta beneuolentia diligatis.
III. Pars. Gratian. In doctrina uero sacrae scripturae
debet auctoritatem preferre, non secularium litterarum peritiam
ostentare. Non enim est episcopalis offitii grammaticam
exponere, ne laudes Iouis personent ore pontificis.
Unde Gregorius scribit Desiderio Episcopo: [lib. IX.
epist. 48.]