Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem
Episcopum, epist. I. cap. 7.]
Plurimos sacerdotes Christi atque Leuitas post longa
consecrationis suae tempora tam de coniugibus propriis,
quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et
crimen suum hac prescriptione defendere, quia in ueteri
testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas
legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator
libidinum preceptorque uitiorum, si existimat quod
in lege Moysi sacris ordinibus passim a Deo nostro
laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur
sancta sanctorum, premonet, dicens: "Sancti estote, quia
ego sanctus sum Dominus Deus uester?" Cur etiam
procul a suis domibus anno uicis suae in templo habitare
iussi sunt sacerdotes? Hac uidelicet ratione, ne uel cum
uxoribus possent carnale exercere commercium, ut
conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus
offerrent. Quibus expleto deseruitionis suae tempore
uxoris usus solius successionis causa fuerat relaxatus,
quia non ex alia tribu, nisi ex Leui, quisquam ad Dei ministerium
fuerat preceptus admitti.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

291/292