C. II. Qui uoluptatem offitio preposuerit, modis omnibus submoueatur.
Item Innocentius Exsuperio Tolletano Episcopo.[epist. III. c. 1.]
II. Pars. Proposuisti, quid de his obseruari debeat,
quos in diaconii ministerio aut in offitio presbiterii positos
incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt.
De his etiam manifesta diuinarum legum est disciplina,
et beatae recordationis Siricii episcopi monita euidentia
commearunt, ut incontinentes in offitiis talibus positi
omni honore ecclesiastico priuarentur, nec admittantur ad
tale ministerium, quod sola continentia oportet inpleri.
Est enim uetus admodum sacrae legis auctoritas iam inde
ab initio custodita, quod in templo anno uicis suae habitare
precepti sunt sacerdotes, ut seruientes sacris oblationibus
puros et ab omni labe purgatos sibi uendicent diuina misteria,
neque eos ad sacra offitia fas sit admitti, qui
exercent uel cum uxore carnale consortium, quia scriptum
est: "Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus
Deus uester." Quibus utique propter sobolis successionem
propterea usus fuerat relaxatus, quia de alia
tribu, ad sacerdotium nullus fuerat iussus accedere.
Quo magis ipsi sacerdotes uel Leuitae pudicitiam ex die
ordinationis suae seruare debent, quibus et sacerdotium,
uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua
uel a sacrificiis diuinis, uel baptismatis offitio uacent?
Nam si Paulus ad Corinthios dicens scribit: "Abstinete
uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc utique laicis
precepit, multo magis igitur sacerdotes, quibus et
sacrificandi et orandi iuge offitium est, semper debebunt
ab huiusmodi consortio abstinere; qui, si contaminatus
fuerit carnali concupiscentia, quo merito exaudiri se
posse credit, cum dictum sit: "Omnia munda mundis,
coinquinatis autem et infidelibus mundum nichil est; sed
coinquinata est eorum mens uel conscientia?" Sed fortasse
hoc licere sibi credit, quia scriptum est: "Unius
uxoris uirum." Non dixit hoc, ut permaneat in
concupiscentia generandi, sed propter incontinentiam futuram.
Quod apertius declarat dicens: "Qui autem
in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem
iam non estis in carne, sed in spiritu." Sed ea plane dispar
et diuersa sententia est. Nam si ad aliquos forma
ecclesiasticae uitae pariter et disciplinae, que ab episcopo
Siricio ad omnes prouincias comeauit, non probatur
peruenisse, his ignorantibus uenia non negabitur, ita ut
de cetero penitus incipiant abstinere et ita gradus suos, in
quibus fuerint inuenti, retentent, ut eis non liceat ad
potiora conscendere; quibus in beneficio esse debet,
quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt.
§. 1. Si qui autem scisse formam uiuendi missam a Siricio
deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abiecisse,
illi sunt modis omnibus submouendi, qui post admonitionem
cognitam preponendam arbitrati sunt uoluptatem.