C. XVIII. Qui in episcopum eligitur, non sit reus criminum, que sacra lex morte punit.
Item Gregorius Passiuo Episcopo. [lib. X. epist. 13.]Bene nouit fraternitas tua, quam longo tempore
Aprutium pastorali sit sollicitudine destitutum; ubi diu quesiuimus,
quis ordinari debuisset, et nequaquam potuimus inuenire.
Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in
psalmodiae studio, in amore orationis ualde laudatus,
religiosam uitam omnimodo dicitur agere, hunc uolumus
fraternitas uestra ad se faciat uenire, et de anima sua admoneatur,
quatenus in bonis studiis crescat. Et si nulla
ei crimina, que per legis sacrae regulam morte mulctanda
sunt, obuiant, tunc hortandus est, ut uel monachus, uel a
uobis subdiaconus fiat; et post aliquantulum temporis,
si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoueri.
Gratian. Cui autem uisitacio iniungitur, nichil de rebus
eiusdem ecclesiae a quoquam presumi patiatur.
Unde Gregorius: [Gaudentio Episc., I. IV. epist. 12.]