C. XVII. De eodem.
Item Pelagius Papa [II.] Eucarpo Messanensi Episcopo.Cathenensis ecclesiae uisitacionem tibi iniungimus, cuius
episcopum de hac luce transiisse suscepta cleri relatione
didicimus. Inpossibile enim est, ut nos in prouincia illa
dumtaxat in Siracusanis partibus alii cuilibet causas, que ad
Dominum pertinent, committamus, nisi forte talem per
te Deus nunc in Cathenensi ecclesia eligere uoluerit, de
cuius conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos
paululum remouere possimus. Mox ergo dilectio tua ad
supradictam Cathenensem ecclesiam pergat, et hominem de
clero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod
canonibus inimicum, eligi cum Dei auxilio conpellat atque
suadeat; et statim eum ad urbem Romam cum decreto et
testificatione relationis tuae transmitte.