C. II. De quibus laicis ad clericatum non possunt peruenire.
Idem Felici Episcopo Nuceriano. [epist. IV. c. 3.]Designata sunt genera laicorum, de quibus ad clericatum
aliqui peruenire non possunt, id est, si quis fidelis
administrauerit. De curialibus autem manifesta ratio
est, quoniam etsi inueniantur huiusmodi uiri, qui clerici
debeant fieri, tamen quoniam sepius ad curiam repetuntur,
cauendum est ab his propter tribulationem, que sepe de
his ecclesiae prouenit.