C. I. Post baptisma militantes, uel in foro decertantes, a sacris prohibentur ordinibus.
Aliquantos ex his, qui post acceptam baptismi gratiamin forensi exercitacione sunt uersati et obtinendi pertinaciam
susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus,
quorum numero aliqui perhibentur ad sacerdotium
assumi; aliquantos ex milicia, qui cum potestatibus obedierunt,
seua necessario precepta sunt exsecuti; aliquantos
ex curialibus, qui, dum parerent potestatibus, que
sibi sunt inperata fecerunt; aliquantos, qui uoluptates et
editiones populi celebrarunt, ad honorem summi sacerdocii
peruenisse, quorum omnium neminem ad societatem
quidem ordinis clericorum oportuerat peruenire. Que
singula si discutienda mandemus, non modicos motus aut
scandala Ispaniensibus prouinciis, quibus mederi cupimus,
de studio emendationis inducemus; idcirco remittenda
potius hec putamus. Sed ne deinceps similia committantur
dilectionis uestrae maturitas prouidere debebit, ut tantae
usurpationis nunc finis necessarius inponatur, eo
uidelicet constituto, ut, quicumque tales ordinati fuerint,
cum ordinatoribus suis deponantur.