C. I. Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda.
Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibusDei uitanda est, qui docendi offitium in populo
Dei susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas
admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum:
"Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae," et:
"semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas
sacras et canones, et omne opus eorum in predicatione
et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam
fidei scientia quam operum disciplina.