Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

DISTINCTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Hec, que de priuilegiis et ceteris infra positis
scripta sunt, tam secularibus quam ecclesiasticis legibus
conueniunt. Nunc ad differentiam naturalis iuris et ceterorum
reuertamur. §. 1. Naturale ius inter omnia primatum obtinet
et tempore et dignitate. Cepit enim ab exordio rationalis
creaturae, nec uariatur tempore, sed immutabile permanet.
§. 2. Sed cum naturale ius lege et euangelio supra dicatur
esse comprehensum, quedam autem contraria his, que in lege
statuta sunt, nunc inueniantur concessa, non uidetur ius naturale
immutabile permanere. In lege namque precipiebatur:
"ut mulier si masculum pareret, quadraginta, si uero feminam,
octuaginta diebus a templi cessaret ingressu;" nunc autem statim
post partum ecclesiam ingredi non prohibetur. Item mulier, que
menstrua patitur, ex lege immunda reputabatur; nunc autem
nec, ecclesiam intrare nec sacrae communionis misteria percipere,
sicut illa, que parit, uel illud, quod gignitur, nec
statim post partum baptizari prohibetur.
Unde eidem Augustino Gregorius [I.]
scribit, dicens:
< Dokument zurück | | Dokument vor >