C. III. Mulierem enixam, uel quod ab ea genitum fuerit, eadem hora nihil prohibet baptizari.
Item. [Idem ad eundem.]Baptizari autem uel enixam mulierem, uel hoc, quod
genuerit, si periculo mortis urgetur, uel ipsa hora eadem,
qua gignit uel, eadem, qua natum est id quod gignitur,
nullo modo prohibetur: ne, dum adhuc tempus ad prebendum
redemtionis misterium queritur, interueniente
paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.