C. IV. Septem ebdomadibus a carne et deliciis ante pascha clerici abstineant.
Thelesphorus Romae urbis Archiepiscopus omnibusEpiscopis. [epist. un.]
Statuimus, ut septem ebdomadas ante sanctum
pascha omnes clerici in sortem Domini uocati a carne
ieiunent: quia sicut discreta debet esse uita clericorum a
laicorum conuersatione, ita et in ieiunio debet fieri discretio.
Has ergo septem ebdomadas omnes clerici a
carne et deliciis ieiunent, et ymnis et uigiliis atque orationibus
inherere die noctuque studeant.