C. III. De legibus tunc est iudicandum, cum instituuntur, non cum institutae fuerint.
In istis temporalibus legibus, quamquam de his hominesiudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae
et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed
secundum ipsas.
Gratianus. Leges instituuntur, cum promulgantur, firmantur,
cum moribus utentium approbantur. Sicut enim moribus
utentium in contrarium nonnullae leges hodie abrogatae sunt,
ita moribus utentium ipsae leges confirmantur. Unde illud Thelesphori
Papae (quo decreuit, ut clerici generaliter a quinquagesima
a carnibus et deliciis ieiunent) quia moribus utentium
approbatum non est, aliter agentes transgressionis reos non arguit.

