C. X. Que circa indisciplinatos, uel ab eis geruntur, in irritum reuocentur.
Propter totius indisciplinationis eius doctrinam, queConstantinopoli orta est, statutum est, ne Maximus
fuisse aut esse iam putetur episcopus, neque hi, qui ab eo
sunt ordinati, qualemcumque gradum clericatus obtineat;
omnibus scilicet, que circa eum, uel ab eo gesta sunt, in
irritum reuocatis.